Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 31:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.

12.  Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.

13.  Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.

14.  Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?

15.  nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?

16.  Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

17.  Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.

18.  Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19.  Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.

20.  Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.

21.  Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,

22.  nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.

Read complete chapter Genesis 31