Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 31:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :

2.  animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,

3.  maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.

4.  Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,

5.  dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.

6.  Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.

7.  Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.

Read complete chapter Genesis 31