Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 30:6-23 Vulgata Latina (VULG)

6.  Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7.  Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8.  pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9.  Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10.  Qua post conceptum edente filium,

11.  dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12.  Peperit quoque Zelpha alterum.

13.  Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14.  Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15.  Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16.  Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17.  Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18.  et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19.  Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20.  et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21.  Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22.  Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23.  Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

Read complete chapter Genesis 30