Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 30:34-38 Vulgata Latina (VULG)

34.  Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis.

35.  Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36.  Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37.  Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38.  Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

Read complete chapter Genesis 30