Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 3:8-15 Vulgata Latina (VULG)

8.  Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9.  Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10.  Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11.  Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12.  Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13.  Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14.  Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc,maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ :super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15.  Inimicitias ponam inter te et mulierem,et semen tuum et semen illius :ipsa conteret caput tuum,et tu insidiaberis calcaneo ejus.

Read complete chapter Genesis 3