Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 3:11-20 Vulgata Latina (VULG)

11.  Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12.  Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13.  Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14.  Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc,maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ :super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15.  Inimicitias ponam inter te et mulierem,et semen tuum et semen illius :ipsa conteret caput tuum,et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16.  Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17.  Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18.  Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19.  In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20.  Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

Read complete chapter Genesis 3