Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 3:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2.  Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3.  de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4.  Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5.  Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6.  Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7.  Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8.  Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9.  Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10.  Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11.  Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12.  Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13.  Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14.  Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc,maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ :super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

Read complete chapter Genesis 3