Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 29:24-35 Vulgata Latina (VULG)

24.  dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25.  et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26.  Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27.  Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28.  Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29.  cui pater servam Balam tradiderat.

30.  Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31.  Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32.  Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33.  Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34.  Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35.  Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

Read complete chapter Genesis 29