Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 27:37-46 Vulgata Latina (VULG)

37.  Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?

38.  Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,

39.  motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ,et in rore cæli desuper,

40.  erit benedictio tua.Vives in gladio, et fratri tuo servies :tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

41.  Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.

42.  Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.

43.  Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :

44.  habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,

45.  et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?

46.  Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

Read complete chapter Genesis 27