Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 27:16-31 Vulgata Latina (VULG)

16.  pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :

17.  deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.

18.  Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?

19.  Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.

20.  Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.

21.  Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

22.  Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.

23.  Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,

24.  ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.

25.  At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

26.  dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.

27.  Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii meisicut odor agri pleni,cui benedixit Dominus.

28.  Det tibi Deus de rore cæliet de pinguedine terræabundantiam frumenti et vini.

29.  Et serviant tibi populi,et adorent te tribus :esto dominus fratrum tuorum,et incurventur ante te filii matris tuæ :qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

30.  Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,

31.  coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

Read complete chapter Genesis 27