Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 27:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum.

2.  Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.

3.  Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,

4.  fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

5.  Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

6.  dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :

7.  Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.

8.  Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :

9.  et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :

10.  quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

11.  Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :

12.  si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.

13.  Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.

14.  Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.

Read complete chapter Genesis 27