Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 26:21-31 Vulgata Latina (VULG)

21.  Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.

22.  Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.

23.  Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,

24.  ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.

25.  Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderent puteum.

26.  Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,

27.  locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?

28.  Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,

29.  ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.

30.  Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

31.  surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.

Read complete chapter Genesis 26