Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 25:23-34 Vulgata Latina (VULG)

23.  Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo,et duo populi ex ventre tuo dividentur,populusque populum superabit,et major serviet minori.

24.  Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25.  Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26.  Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27.  Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28.  Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29.  Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30.  ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31.  Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32.  Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33.  Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34.  Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Read complete chapter Genesis 25