Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 21:4-16 Vulgata Latina (VULG)

4.  et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus,

5.  cum centum esset annorum : hac quippe ætate patris, natus est Isaac.

6.  Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.

7.  Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?

8.  Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.

9.  Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :

10.  Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac.

11.  Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.

12.  Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.

13.  Sed et filium ancillæ faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.

14.  Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.

15.  Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant.

16.  Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

Read complete chapter Genesis 21