Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 20:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :

12.  alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

13.  Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

14.  Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,

15.  et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

16.  Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.

17.  Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :

18.  concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

Read complete chapter Genesis 20