Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 19:22-34 Vulgata Latina (VULG)

22.  Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

23.  Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.

24.  Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo :

25.  et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.

26.  Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.

27.  Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,

28.  intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

29.  Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.

30.  Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.

31.  Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.

32.  Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.

33.  Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.

34.  Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.

Read complete chapter Genesis 19