Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 17:21-25 Vulgata Latina (VULG)

21.  Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22.  Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23.  Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24.  Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25.  Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

Read complete chapter Genesis 17