Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 15:15-21 Vulgata Latina (VULG)

15.  Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16.  Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17.  Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18.  In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19.  Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20.  et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21.  et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

Read complete chapter Genesis 15