Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 14:11-24 Vulgata Latina (VULG)

11.  Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12.  necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13.  Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14.  Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15.  Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16.  Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17.  Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18.  At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19.  benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20.  et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21.  Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22.  Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23.  quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24.  exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

Read complete chapter Genesis 14