Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 13:12-18 Vulgata Latina (VULG)

12.  Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.

13.  Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

14.  Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.

15.  Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

16.  Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ : si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit.

17.  Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.

18.  Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron : ædificavitque ibi altare Domino.

Read complete chapter Genesis 13