Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 10:14-28 Vulgata Latina (VULG)

14.  et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15.  Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16.  et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17.  Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18.  et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19.  Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20.  Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21.  De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22.  Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23.  Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24.  At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25.  Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26.  Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27.  et Aduram, et Uzal, et Decla,

28.  et Ebal, et Abimaël, Saba,

Read complete chapter Genesis 10