Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 10:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2.  Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3.  Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4.  Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5.  Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6.  Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7.  Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8.  Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

Read complete chapter Genesis 10