Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 1:9-19 Vulgata Latina (VULG)

9.  Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10.  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11.  Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12.  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13.  Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14.  Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15.  ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16.  Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17.  Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18.  et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19.  Et factum est vespere et mane, dies quartus.

Read complete chapter Genesis 1