Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 1:14-25 Vulgata Latina (VULG)

14.  Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15.  ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16.  Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17.  Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18.  et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19.  Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20.  Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21.  Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22.  Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23.  Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24.  Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25.  Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo.Et vidit Deus quod esset bonum,

Read complete chapter Genesis 1