Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Genesis 1:1-16 Vulgata Latina (VULG)

1.  In principio creavit Deus cælum et terram.

2.  Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3.  Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4.  Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5.  Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6.  Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7.  Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8.  Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9.  Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10.  Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11.  Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12.  Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13.  Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14.  Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15.  ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16.  Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

Read complete chapter Genesis 1