Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 47:10-23 Vulgata Latina (VULG)

10.  Et stabunt super illas piscatores : ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ.

11.  In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.

12.  Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquæ ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.

13.  Hæc dicit Dominus Deus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël : quia Joseph duplicem funiculum habet.

14.  Possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris : et cadet terra hæc vobis in possessionem.

15.  Hic est autem terminus terræ : ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,

16.  Emath, Berotha, Sabarim, quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quæ est juxta terminum Auran.

17.  Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci : et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.

18.  Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terræ Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.

19.  Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et hæc est plaga ad meridiem australis.

20.  Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath : hæc est plaga maris.

21.  Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël :

22.  et mittetis eam in hæreditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël : vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.

23.  In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.

Read complete chapter Ezechielis 47