Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 45:19-25 Vulgata Latina (VULG)

19.  Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris.

20.  Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est : et expiabis pro domo.

21.  In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ solemnitas : septem diebus azyma comedentur.

22.  Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato.

23.  Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus : et pro peccato hircum caprarum quotidie.

24.  Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.

25.  Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.

Read complete chapter Ezechielis 45