Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 41:18-26 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et fabrefacta cherubim et palmæ : et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.

19.  Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte : expressam per omnem domum in circuitu.

20.  De terra usque ad superiora portæ, cherubim et palmæ cælatæ erant in pariete templi.

21.  Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.

22.  Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum : et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me : Hæc est mensa coram Domino.

23.  Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.

24.  Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quæ in se invicem plicabantur : bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.

25.  Et cælata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturæ palmarum, sicut in parietibus quoque expressæ erant : quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.

26.  Super quæ fenestræ obliquæ, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.

Read complete chapter Ezechielis 41