Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 39:25-29 Vulgata Latina (VULG)

25.  Propterea hæc dicit Dominus Deus :Nunc reducam captivitatem Jacob,et miserebor omnis domus Israël,et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26.  Et portabunt confusionem suam,et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me,cum habitaverint in terra sua confidenter,neminem formidantes :

27.  et reduxero eos de populis,et congregavero de terris inimicorum suorum,et sanctificatus fuero in eis,in oculis gentium plurimarum.

28.  Et scient quia ego Dominus Deus eorum,eo quod transtulerim eos in nationes,et congregaverim eos super terram suam,et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29.  Et non abscondam ultra faciem meam ab eis,eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël,ait Dominus Deus.

Read complete chapter Ezechielis 39