Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 36:34-38 Vulgata Latina (VULG)

34.  et terra deserta fuerit exculta,quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,

35.  dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis :et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.

36.  Et scient gentes quæcumque derelictæ fuerint in circuitu vestro,quia ego Dominus ædificavi dissipata, plantavique inculta :ego Dominus locutus sim, et fecerim.

37.  Hæc dicit Dominus Deus :Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis :multiplicabo eos sicut gregem hominum,

38.  ut gregem sanctum,ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus :sic erunt civitates desertæ, plenæ gregibus hominum :et scient quia ego Dominus.

Read complete chapter Ezechielis 36