Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 36:19-35 Vulgata Latina (VULG)

19.  Et dispersi eos in gentes,et ventilati sunt in terras :juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.

20.  Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt :et polluerunt nomen sanctum meum,cum diceretur de eis : Populus Domini iste est,et de terra ejus egressi sunt.

21.  Et peperci nomini sancto meo,quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.

22.  Idcirco dices domui Israël :Hæc dicit Dominus Deus :Non propter vos ego faciam, domus Israël,sed propter nomen sanctum meum,quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.

23.  Et sanctificabo nomen meum magnumquod pollutum est inter gentes,quod polluistis in medio earum :ut sciant gentes quia ego Dominus,ait Dominus exercituum,cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.

24.  Tollam quippe vos de gentibus,et congregabo vos de universis terris,et adducam vos in terram vestram.

25.  Et effundam super vos aquam mundam,et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris,et ab universis idolis vestris mundabo vos.

26.  Et dabo vobis cor novum,et spiritum novum ponam in medio vestri :et auferam cor lapideum de carne vestra,et dabo vobis cor carneum.

27.  Et spiritum meum ponam in medio vestri :et faciam ut in præceptis meis ambuletis,et judicia mea custodiatis et operemini.

28.  Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris :et eritis mihi in populum,et ego ero vobis in Deum.

29.  Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris :et vocabo frumentum et multiplicabo illud,et non imponam vobis famem.

30.  Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri,ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.

31.  Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum,studiorumque non bonorum :et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.

32.  Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis :confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.

33.  Hæc dicit Dominus Deus :In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris,et inhabitari fecero urbes,et instauravero ruinosa,

34.  et terra deserta fuerit exculta,quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,

35.  dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis :et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.

Read complete chapter Ezechielis 36