Chapters

  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48

Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 35 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2.  Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :

3.  Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, mons Seir :et extendam manum meam super te,et dabo te desolatum atque desertum.

4.  Urbes tuas demoliar,et tu desertus eris :et scies quia ego Dominus.

5.  Eo quod fueris inimicus sempiternus,et concluseris filios Israël in manus gladiiin tempore afflictionis eorum,in tempore iniquitatis extremæ :

6.  propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quoniam sanguini tradam te,et sanguis te persequetur :et cum sanguinem oderis,sanguis persequetur te.

7.  Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,et auferam de eo euntem et redeuntem.

8.  Et implebo montes ejus occisorum suorum :in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,interfecti gladio cadent.

9.  In solitudines sempiternas tradam te,et civitates tuæ non habitabuntur :et scietis quia ego Dominus Deus.

10.  Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,et hæreditate possidebo eas,cum Dominus esset ibi :

11.  propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,quem fecisti odio habens eos :et notus efficiar per eos, cum te judicavero.

12.  Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tuaquæ locutus es de montibus Israël, dicens :Deserti ; nobis ad devorandum dati sunt.

13.  Et insurrexistis super me ore vestro,et derogastis adversum me verba vestra :ego audivi.

14.  Hæc dicit Dominus Deus :Lætante universa terra,in solitudinem te redigam :

15.  sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israëleo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi :dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis :et scient quia ego Dominus.