Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 34:7-20 Vulgata Latina (VULG)

7.  Propterea, pastores, audite verbum Domini.

8.  Vivo ego, dicit Dominus Deus,quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,eo quod non esset pastor :neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,sed pascebant pastores semetipsos,et greges meos non pascebant :

9.  propterea, pastores, audite verbum Domini.

10.  Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ipse super pastores :requiram gregem meum de manu eorum,et cessare faciam eos,ut ultra non pascant gregem,nec pascant amplius pastores semetipsos :et liberabo gregem meum de ore eorum,et non erit ultra eis in escam.

11.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ipse requiram oves meas,et visitabo eas.

12.  Sicut visitat pastor gregem suum,in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum,sic visitabo oves meas,et liberabo eas de omnibus locisin quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

13.  Et educam eas de populis,et congregabo eas de terris,et inducam eas in terram suam,et pascam eas in montibus Israël,in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

14.  In pascuis uberrimis pascam eas,et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum :ibi requiescent in herbis virentibus,et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

15.  Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam,dicit Dominus Deus.

16.  Quod perierat requiram,et quod abjectum erat reducam,et quod confractum fuerat alligabo,et quod infirmum fuerat consolidabo,et quod pingue et forte custodiam :et pascam illas in judicio.

17.  Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego judico inter pecus et pecus,arietum et hircorum.

18.  Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :et cum purissimam aquam biberetis,reliquam pedibus vestris turbabatis :

19.  et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20.  Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos :Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

Read complete chapter Ezechielis 34