Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 34:16-28 Vulgata Latina (VULG)

16.  Quod perierat requiram,et quod abjectum erat reducam,et quod confractum fuerat alligabo,et quod infirmum fuerat consolidabo,et quod pingue et forte custodiam :et pascam illas in judicio.

17.  Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego judico inter pecus et pecus,arietum et hircorum.

18.  Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ?insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris :et cum purissimam aquam biberetis,reliquam pedibus vestris turbabatis :

19.  et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur :et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20.  Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos :Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

21.  pro eo quod lateribus et humeris impingebatis,et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora,donec dispergerentur foras,

22.  salvabo gregem meum,et non erit ultra in rapinam,et judicabo inter pecus et pecus.

23.  Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas,servum meum David :ipse pascet eas,et ipse erit eis in pastorem.

24.  Ego autem Dominus ero eis in Deum,et servus meus David princeps in medio eorum :ego Dominus locutus sum.

25.  Et faciam cum eis pactum pacis,et cessare faciam bestias pessimas de terra :et qui habitant in deserto,securi dormient in saltibus.

26.  Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem,et deducam imbrem in tempore suo :pluviæ benedictionis erunt.

27.  Et dabit lignum agri fructum suum,et terra dabit germen suum,et erunt in terra sua absque timore :et scient quia ego Dominus,cum contrivero catenas jugi eorum,et eruero eos de manu imperantium sibi.

28.  Et non erunt ultra in rapinam in gentibus,neque bestiæ terræ devorabunt eos :sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

Read complete chapter Ezechielis 34