Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 34:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2.  Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus :Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos !nonne greges a pastoribus pascuntur ?

3.  Lac comedebatis,et lanis operiebamini,et quod crassum erat occidebatis :gregem autem meum non pascebatis.

4.  Quod infirmum fuit non consolidastis,et quod ægrotum non sanastis :quod confractum est non alligastis,et quod abjectum est non reduxistis,et quod perierat non quæsistis :sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

5.  Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor :et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,et dispersæ sunt.

6.  Erraverunt greges mei in cunctis montibus,et in universo colle excelso :et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,et non erat qui requireret :non erat, inquam, qui requireret.

7.  Propterea, pastores, audite verbum Domini.

8.  Vivo ego, dicit Dominus Deus,quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,eo quod non esset pastor :neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,sed pascebant pastores semetipsos,et greges meos non pascebant :

9.  propterea, pastores, audite verbum Domini.

Read complete chapter Ezechielis 34