Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 32:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te,et dabo tenebras super terram tuam,dicit Dominus Deus,cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ,ait Dominus Deus.

9.  Et irritabo cor populorum multorum,cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.

10.  Et stupescere faciam super te populos multos,et reges eorum horrore nimio formidabunt super te,cum volare cœperit gladius meus super facies eorum :et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ.

11.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Gladius regis Babylonis veniet tibi.

12.  In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam :inexpugnabiles omnes gentes hæ,et vastabunt superbiam Ægypti,et dissipabitur multitudo ejus.

13.  Et perdam omnia jumenta ejus,quæ erant super aquas plurimas :et non conturbabit eas pes hominis ultra,neque ungula jumentorum turbabit eas.

14.  Tunc purissimas reddam aquas eorum,et flumina eorum quasi oleum adducam,ait Dominus Deus,

15.  cum dedero terram Ægypti desolatam :deseretur autem terra a plenitudine suaquando percussero omnes habitatores ejus :et scient quia ego Dominus.

16.  Planctus est, et plangent eum :filiæ gentium plangent eum :super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,ait Dominus Deus.

17.  Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

Read complete chapter Ezechielis 32