Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 29:7-21 Vulgata Latina (VULG)

7.  quando apprehenderunt te manu, et confractus es,et lacerasti omnem humerum eorum :et innitentibus eis super te comminutus es,et dissolvisti omnes renes eorum.

8.  Propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego adducam super te gladium,et interficiam de te hominem et jumentum.

9.  Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem :et scient quia ego Dominus,pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.

10.  Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua :daboque terram Ægypti in solitudines,gladio dissipatam,a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.

11.  Non pertransibit eam pes hominis,neque pes jumenti gradietur in ea,et non habitabitur quadraginta annis.

12.  Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum,et civitates ejus in medio urbium subversarum,et erunt desolatæ quadraginta annis :et dispergam Ægyptios in nationes,et ventilabo eos in terras.

13.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptumde populis in quibus dispersi fuerant.

14.  Et reducam captivitatem Ægypti,et collocabo eos in terra Phathures,in terra nativitatis suæ,et erunt ibi in regnum humile.

15.  Inter cetera regna erit humillima,et non elevabitur ultra super nationes,et imminuam eos ne imperent gentibus.

16.  Neque erunt ultra domui Israël in confidentia,docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos :et scient quia ego Dominus Deus.

17.  Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

18.  Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonisservire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum :omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est :et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro,pro servitute qua servivit mihi adversus eam.

19.  Propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti :et accipiet multitudinem ejus,et deprædabitur manubias ejus,et diripiet spolia ejus :et erit merces exercitui illius,

20.  et operi quo servivit adversus eam :dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi,ait Dominus Deus.

21.  In die illo pullulabit cornu domui Israël,et tibi dabo apertum os in medio eorum,et scient quia ego Dominus.

Read complete chapter Ezechielis 29