Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 28:6-14 Vulgata Latina (VULG)

6.  propterea hæc dicit Dominus Deus :Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,

7.  idcirco ecce ego adducam super te alienos,robustissimos gentium :et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ,et polluent decorem tuum.

8.  Interficient, et detrahent te :et morieris in interitu occisorum in corde maris.

9.  Numquid dicens loqueris : Deus ego sum,coram interficientibus te,cum sis homo, et non deus,in manu occidentium te ?

10.  Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

11.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,

12.  et dices ei : Hæc dicit Dominus Deus :Tu signaculum similitudinis,plenus sapientia, et perfectus decore.

13.  In deliciis paradisi Dei fuisti :omnis lapis pretiosus operimentum tuum,sardius, topazius, et jaspis,chrysolithus, et onyx, et beryllus,sapphirus, et carbunculus, et smaragdus :aurum, opus decoris tui :et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.

14.  Tu cherub extentus, et protegens,et posui te in monte sancto Dei :in medio lapidum ignitorum ambulasti,

Read complete chapter Ezechielis 28