17. Et elevatum est cor tuum in decore tuo ;perdidisti sapientiam tuam in decore tuo :in terram projeci te ;ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
18. In multitudine iniquitatum tuarum,et iniquitate negotiationis tuæ,polluisti sanctificationem tuam :producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te,et dabo te in cinerem super terram,in conspectu omnium videntium te.
19. Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te :nihili factus es, et non eris in perpetuum.
20. Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
21. Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
22. et dices : Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, Sidon,et glorificabor in medio tui :et scient quia ego Dominus,cum fecero in ea judicia,et sanctificatus fuero in ea.
23. Et immittam ei pestilentiam,et sanguinem in plateis ejus :et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,et scient quia ego Dominus.
24. Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis,et spina dolorem inferens undiqueper circuitum eorum qui adversantur eis :et scient quia ego Dominus Deus.
25. Hæc dicit Dominus Deus :Quando congregavero domum Israëlde populis in quibus dispersi sunt,sanctificabor in eis coram gentibus :et habitabunt in terra sua,quam dedi servo meo Jacob :
26. et habitabunt in ea securi,et ædificabunt domos, et plantabunt vineas,et habitabunt confidenter,cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum :et scient quia ego Dominus Deus eorum.