Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 28:16-23 Vulgata Latina (VULG)

16.  In multitudine negotiationis tuærepleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti :et ejeci te de monte Dei,et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.

17.  Et elevatum est cor tuum in decore tuo ;perdidisti sapientiam tuam in decore tuo :in terram projeci te ;ante faciem regum dedi te ut cernerent te.

18.  In multitudine iniquitatum tuarum,et iniquitate negotiationis tuæ,polluisti sanctificationem tuam :producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te,et dabo te in cinerem super terram,in conspectu omnium videntium te.

19.  Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te :nihili factus es, et non eris in perpetuum.

20.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

21.  Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :

22.  et dices : Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te, Sidon,et glorificabor in medio tui :et scient quia ego Dominus,cum fecero in ea judicia,et sanctificatus fuero in ea.

23.  Et immittam ei pestilentiam,et sanguinem in plateis ejus :et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,et scient quia ego Dominus.

Read complete chapter Ezechielis 28