Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 26:15-21 Vulgata Latina (VULG)

15.  Hæc dicit Dominus Deus Tyro :Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,et gemitu interfectorum tuorum,cum occisi fuerint in medio tui,commovebuntur insulæ ?

16.  Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,et auferent exuvias suas,et vestimenta sua varia abjicient,et induentur stupore :in terra sedebunt,et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17.  et assumentes super te lamentum, dicent tibi :Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,quos formidabant universi ?

18.  Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,et turbabuntur insulæ in mari,eo quod nullus egrediatur ex te.

19.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Cum dedero te urbem desolatam,sicut civitates quæ non habitantur ;et adduxero super te abyssum,et operuerint te aquæ multæ ;

20.  et detraxero te cum his qui descendunt in lacumad populum sempiternum ;et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,cum his qui deducuntur in lacum,ut non habiteris ;porro cum dedero gloriam in terra viventium :

21.  in nihilum redigam te, et non eris :et requisita non invenieris ultra in sempiternum,dicit Dominus Deus.

Read complete chapter Ezechielis 26