Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 26:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2.  Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem :Euge, confractæ sunt portæ populorum,conversa est ad me :implebor ; deserta est :

3.  propterea hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego super te, Tyre,et ascendere faciam ad te gentes multas,sicut ascendit mare fluctuans.

4.  Et dissipabunt muros Tyri,et destruent turres ejus :et radam pulverem ejus de ea,et dabo eam in limpidissimam petram.

5.  Siccatio sagenarum erit in medio maris,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus :et erit in direptionem gentibus.

6.  Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,gladio interficientur :et scient quia ego Dominus.

7.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego adducam ad TyrumNabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,regem regum,cum equis, et curribus, et equitibus,et cœtu, populoque magno.

8.  Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,et circumdabit te munitionibus,et comportabit aggerem in gyro,et elevabit contra te clypeum :

9.  et vineas et arietes temperabit in muros tuos,et turres tuas destruet in armatura sua.

10.  Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum :a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.

11.  Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas :populum tuum gladio cædet,et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.

Read complete chapter Ezechielis 26