Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 25:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2.  Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.

3.  Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei.Hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod dixisti : Euge, euge,super sanctuarium meum, quia pollutum est ;et super terram Israël, quoniam desolata est ;et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :

4.  idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem :et collocabunt caulas suas in te,et ponent in te tentoria sua :ipsi comedent fruges tuas,et ipsi bibent lac tuum.

5.  Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,et filios Ammon in cubile pecorum :et scietis quia ego Dominus.

6.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,

Read complete chapter Ezechielis 25