Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 23:40-48 Vulgata Latina (VULG)

40.  Miserunt ad viros venientes de longe,ad quos nuntium miserant :itaque ecce venerunt quibus te lavisti,et circumlinisti stibio oculos tuos,et ornata es mundo muliebri.

41.  Sedisti in lecto pulcherrimo,et mensa ornata est ante te :thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.

42.  Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,et veniebant de deserto,posuerunt armillas in manibus eorum,et coronas speciosas in capitibus eorum.

43.  Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44.  Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem :sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45.  Viri ergo justi sunt :hi judicabunt eas judicio adulterarum,et judicio effundentium sanguinem :quia adulteræ sunt,et sanguis in manibus earum.

46.  Hæc enim dicit Dominus Deus :Adduc ad eas multitudinem,et trade eas in tumultum et in rapinam.

47.  Et lapidentur lapidibus populorum,et confodiantur gladiis eorum :filios et filias earum interficient,et domos earum igne succendent.

48.  Et auferam scelus de terra,et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

Read complete chapter Ezechielis 23