Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 23:37-49 Vulgata Latina (VULG)

37.  Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum,et cum idolis suis fornicatæ sunt :insuper et filios suos quos genuerunt mihi,obtulerunt eis ad devorandum.

38.  Sed et hoc fecerunt mihi :polluerunt sanctuarium meum in die illa,et sabbata mea profanaverunt.

39.  Cumque immolarent filios suos idolis suis,et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40.  Miserunt ad viros venientes de longe,ad quos nuntium miserant :itaque ecce venerunt quibus te lavisti,et circumlinisti stibio oculos tuos,et ornata es mundo muliebri.

41.  Sedisti in lecto pulcherrimo,et mensa ornata est ante te :thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.

42.  Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,et veniebant de deserto,posuerunt armillas in manibus eorum,et coronas speciosas in capitibus eorum.

43.  Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44.  Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem :sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45.  Viri ergo justi sunt :hi judicabunt eas judicio adulterarum,et judicio effundentium sanguinem :quia adulteræ sunt,et sanguis in manibus earum.

46.  Hæc enim dicit Dominus Deus :Adduc ad eas multitudinem,et trade eas in tumultum et in rapinam.

47.  Et lapidentur lapidibus populorum,et confodiantur gladiis eorum :filios et filias earum interficient,et domos earum igne succendent.

48.  Et auferam scelus de terra,et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

49.  Et dabunt scelus vestrum super vos,et peccata idolorum vestrorum portabitis :et scietis quia ego Dominus Deus.

Read complete chapter Ezechielis 23