Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 23:30-43 Vulgata Latina (VULG)

30.  Fecerunt hæc tibi,quia fornicata es post gentesinter quas polluta es in idolis earum.

31.  In via sororis tuæ ambulasti,et dabo calicem ejus in manu tua.

32.  Hæc dicit Dominus Deus :Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum :eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33.  Ebrietate et dolore repleberis :calice mœroris et tristitiæ,calice sororis tuæ Samariæ.

34.  Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces :et fragmenta ejus devorabis,et ubera tua lacerabis,quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35.  Propterea hæc dicit Dominus Deus :Quia oblita es mei,et projecisti me post corpus tuum,tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36.  Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam,et annuntias eis scelera earum ?

37.  Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum,et cum idolis suis fornicatæ sunt :insuper et filios suos quos genuerunt mihi,obtulerunt eis ad devorandum.

38.  Sed et hoc fecerunt mihi :polluerunt sanctuarium meum in die illa,et sabbata mea profanaverunt.

39.  Cumque immolarent filios suos idolis suis,et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud,etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40.  Miserunt ad viros venientes de longe,ad quos nuntium miserant :itaque ecce venerunt quibus te lavisti,et circumlinisti stibio oculos tuos,et ornata es mundo muliebri.

41.  Sedisti in lecto pulcherrimo,et mensa ornata est ante te :thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.

42.  Et vox multitudinis exsultantis erat in ea :et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur,et veniebant de deserto,posuerunt armillas in manibus eorum,et coronas speciosas in capitibus eorum.

43.  Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis :Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

Read complete chapter Ezechielis 23