Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 23:16-30 Vulgata Latina (VULG)

16.  insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17.  Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,polluerunt eam stupris suis :et polluta est ab eis,et saturata est anima ejus ab illis.

18.  Denudavit quoque fornicationes suas,et discooperuit ignominiam suam :et recessit anima mea ab ea,sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19.  multiplicavit enim fornicationes suas,recordans dies adolescentiæ suæ,quibus fornicata est in terra Ægypti.

20.  Et insanivit libidine super concubitum eorum,quorum carnes sunt ut carnes asinorum,et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21.  Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22.  Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,de quibus satiata est anima tua,et congregabo eos adversum te in circuitu :

23.  filios Babylonis, et universos Chaldæos,nobiles, tyrannosque, et principes,omnes filios Assyriorum,juvenes forma egregia,duces et magistratus universos,principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24.  et venient super te instructi curru et rota,multitudo populorum :lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique :et dabo coram eis judicium,et judicabunt te judiciis suis.

25.  Et ponam zelum meum in te,quem exercent tecum in furore :nasum tuum et aures tuas præcident,et quæ remanserint, gladio concident.Ipsi filios tuos et filias tuas capient,et novissimum tuum devorabitur igni :

26.  et denudabunt te vestimentis tuis,et tollent vasa gloriæ tuæ.

27.  Et requiescere faciam scelus tuum de te,et fornicationem tuam de terra Ægypti :nec levabis oculos tuos ad eos,et Ægypti non recordaberis amplius.

28.  Quia hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti,in manus de quibus satiata est anima tua.

29.  Et agent tecum in odio,et tollent omnes labores tuos,et dimittent te nudam et ignominia plenam :et revelabitur ignominia fornicationum tuarum,scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30.  Fecerunt hæc tibi,quia fornicata es post gentesinter quas polluta es in idolis earum.

Read complete chapter Ezechielis 23