Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 23:10-25 Vulgata Latina (VULG)

10.  Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,filios et filias ejus tulerunt,et ipsam occiderunt gladio :et factæ sunt famosæ mulieres,et judicia perpetraverunt in ea.

11.  Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,plus quam illa insanivit libidine,et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12.  ad filios Assyriorum præbuit impudenter,ducibus et magistratibus ad se venientibus,indutis veste varia,equitibus qui vectabantur equis,et adolescentibus forma cunctis egregia.

13.  Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14.  Et auxit fornicationes suas :cumque vidisset viros depictos in pariete,imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15.  et accinctos balteis renes,et tiaras tinctas in capitibus eorum,formam ducum omnium,similitudinem filiorum Babylonis,terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16.  insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17.  Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,polluerunt eam stupris suis :et polluta est ab eis,et saturata est anima ejus ab illis.

18.  Denudavit quoque fornicationes suas,et discooperuit ignominiam suam :et recessit anima mea ab ea,sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19.  multiplicavit enim fornicationes suas,recordans dies adolescentiæ suæ,quibus fornicata est in terra Ægypti.

20.  Et insanivit libidine super concubitum eorum,quorum carnes sunt ut carnes asinorum,et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21.  Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22.  Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te,de quibus satiata est anima tua,et congregabo eos adversum te in circuitu :

23.  filios Babylonis, et universos Chaldæos,nobiles, tyrannosque, et principes,omnes filios Assyriorum,juvenes forma egregia,duces et magistratus universos,principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24.  et venient super te instructi curru et rota,multitudo populorum :lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique :et dabo coram eis judicium,et judicabunt te judiciis suis.

25.  Et ponam zelum meum in te,quem exercent tecum in furore :nasum tuum et aures tuas præcident,et quæ remanserint, gladio concident.Ipsi filios tuos et filias tuas capient,et novissimum tuum devorabitur igni :

Read complete chapter Ezechielis 23