Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 23:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2.  Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3.  et fornicatæ sunt in Ægypto,in adolescentia sua fornicatæ sunt :ibi subacta sunt ubera earum,et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4.  Nomina autem earum,Oolla major, et Ooliba soror ejus minor :et habui eas, et pepererunt filios et filias.Porro earum nomina,Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5.  Fornicata est igitur super me Oolla,et insanivit in amatores suos,in Assyrios propinquantes,

6.  vestitos hyacintho,principes et magistratus,juvenes cupidinis,universos equites, ascensores equorum.

7.  Et dedit fornicationes suas super eos electos,filios Assyriorum universos :et in omnibus in quos insanivit,in immunditiis eorum polluta est.

8.  Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit :nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,et effuderunt fornicationem suam super eam.

9.  Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,in manus filiorum Assur,super quorum insanivit libidine.

Read complete chapter Ezechielis 23