Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ezechielis 21:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2.  Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem,et stilla ad sanctuaria,et propheta contra humum Israël.

3.  Et dices terræ Israël :Hæc dicit Dominus Deus :Ecce ego ad te,et ejiciam gladium meum de vagina sua,et occidam in te justum et impium.

4.  Pro eo autem quod occidi in te justum et impium,idcirco egredietur gladius meus de vagina suaad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :

5.  ut sciat omnis caro quia ego Dominus,eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.

6.  Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum,et in amaritudinibus ingemisce coram eis.

7.  Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ?dices : Pro auditu :quia venit, et tabescet omne cor,et dissolventur universæ manus,et infirmabitur omnis spiritus,et per cuncta genua fluent aquæ :ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.

8.  Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

9.  Fili hominis, propheta, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : loquere : Gladius, gladius exacutus est, et limatus :

10.  ut cædat victimas, exacutus est :ut splendeat, limatus est :qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.

11.  Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu :iste exacutus est gladius, et iste limatus est,ut sit in manu interficientis.

12.  Clama et ulula, fili hominis,quia hic factus est in populo meo,hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant :gladio traditi sunt cum populo meo :idcirco plaude super femur,

Read complete chapter Ezechielis 21